|
JUL. Quae ergo tot blasphemiarum necessitas fuit, si
nec ista quam amplexabaris fuit? Quae quidem nihil habens momenti,
tamen velut quaedam tabula videbatur, quam in tanto naufragio
contineres, quam victis remisisti, sero licet, lacertis. Ut enim
res repetitione clarescat: ideo Manichaeus credebaris ab ineptis
quibusque tolerandus, ne gratiae Christi non in omnibus una
efficientia videretur: ad hoc tu nunc, sine adactu nostro,
expositionis tuae processibus intulisti, dicens Apostoli sententiam,
quae ait, Gratia autem ex multis delictis in justificationem, in
hominibus quidem majoris aetatis posse, in parvulis vero non posse
compleri; sed esse in parvulis aliud brevius, exilius, egentius;
quod licet tu excogites, tamen nequaquam dixisse Apostolum
confiteris.
AUG. Relegatur quod tibi responsum est, ut intelligatur te nihil
dicere, et tamen tacere non posse, homo linguose. Gratia ex multis
delictis mittit in justificationem, cum salvum facit Jesus populum
suum a peccatis eorum. In eisdem multis invenit etiam singula
parvulorum: quemadmodum etiamsi peccata originalia nulla essent, in
eisdem multis inveniret peccare incipientium etiam singula grandiorum,
quibus ad Christi Baptisma venientibus nullo modo diceretur, Non
potestis modo baptizari, quia nondum habetis multa delicta; gratia
enim ex multis delictis mittit in justificationem. Verissime quippe
responderent, In multitudine delictorum, ex quibus justificat
gratia, etiam nostra delicta sunt singula, ubi habent aliqui plura,
aliqui pauciora, quae simul cum singulis nostris multa sunt omnia.
|
|