CAPUT CXXVII

JUL. Igitur et secundum te, in adoptione quidem per omnes aetates gratiae est aequalis effectus: in remissione vero peccatorum non in omnibus est una taxatio. Sed egi hactenus parce nimis atque patienter:

AUG. Si tam multa loqueris parce loquens, ut unum meum librum, nec ipsum totum, tuis octo libris insecteris; nimium profusa et luxuriosa est parcimonia tua. Sed si hactenus parce egisti; quare in tam multis contra veritatem clamans, animae tuae non pepercisti?