CAPUT CXXVIII

JUL. Praemissa scilicet disputatione probare contentus, te quoque qui nobis seditionem per hoc maximam concitabas, dicere remissionis peccatorum non in cunctis unam constare rationem; ut etiamsi unum hoc naturale peccatum persuadere posses, tamen liqueret necessario dici, non semper accedentium ad gratiam unum statum esse; et hoc Apostoli dictum, ex multis delictis in justificationem, in adulta solum, non autem etiam in prima aetate compleri.

AUG. Secundum tua vaniloquia, nec in adulta aetate completur: quoniam multi adulti habent singula (etiamsi secundum vos non habent originalia), quibus contigit venire ad Baptismum, quando peccare coeperunt; aliqui habent etiam paucissima, non tamen multa: non ergo pertinebunt ad hanc gratiam Christi; quoniam ex multis delictis illa justificat, quae non habent isti: quod si quisquis sapit, ineffabiliter desipit. Agnosce Christum ex multis delictis justificantem, salvumque facientem populum suum, et in iisdem multis intelligens posse quorumlibet et pauca et singula computari, noli ab hoc populo sortem subtrahere parvulorum; etiam ipsis crede necessarium esse Jesum, qui hoc non vocatur, nisi quia salvum facit populum suum, in quo utique sunt et parvuli, a peccatis eorum.