|
JUL. Hac igitur fidei consolatione gaudentes immineamus
coepto operi, et disputationum promissa reddamus: non ambigentes hoc
ipsum maximam esse praemii partem, quia in ejus dogmatis arce
constitimus, quod cum tam multorum livor, sed plurium error oppugnet;
tamen ita supra casus evasit ancipites, ut invincibilis cluat
possessione victoriae.
AUG. Ipse tibi das palmam contra tot antistites Dei, qui ante
nos, ea quae oppuguas, in Ecclesia Christi didicerunt, atque
docuerunt, bibentes et ministrantes de fontibus Israel (Psal.
LXVII, 27). Hoc ergo quod facis, non est victoriae
possessione cluere, sed in odiosae arrogantiae cloacam deformiter
fluere. Cluere quippe, pollere est: quomodo autem potes victoriae
possessione pollere, qui conaris catholica dogmata, antiqua, et
invicta polluere?
|
|