CAPUT CXXIX

JUL. Nunc vero assero consequenter nihil Apostolum de Manichaea traduce suspicatum: ostendit quippe ad gravem injuriam pertinere mysteriorum, si compararentur per cuncta peccatis, id est, si non efficacius prodesset gratia, quam culpae forma nocuisset. Maximam ergo christianae fidei dignitatem in eo Magister Gentium collocavit, quod eam affirmavit antestare delictis: ob hoc illi curae fuit, ut morbis veteribus medicinae praeferret effectum.

AUG. Hanc medicinam negatis parvulis, quos falsa et inimica defensione salvos esse contenditis. Sed Deus eorum, qui ex ore infantium atque lactentium medicinae suae perficit laudem, profecto et vos destruit, qui eis adhibetis inimicam defensionem, cum destruit inimicum et defensorem.