CAPUT CXXX

JUL. Inde gratiam ostendit esse laudabilem, si ei per omnia conveniret quod dixit, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Qua tu ergo licentia gratiam Christi ea laudatione fraudabis, qua illam Apostolus voluit praedicari; ut dejicias titulum dignitatis, per quem solum honorem ejus vas electionis voluit agnosci?

AUG. Haec ad parvulos non pervenit, si nullo delicto, secundum vos, obligati sunt: sed quia obligati sunt, profecto gratia ex multis delictis multitudinem fidelium suorum justificans, etiam ad unum delictum sanandum pervenit eorum, ut ex ore infantium destruat ora fallentium inimicorum et defensorum.