CAPUT CXXXI

JUL. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae medicinae copiam praetulit; qui sensus Catholicorum dogmati congruit, intelligentium in his remissionem peccatorum fieri, in quibus possunt multa deprehendi, id est, motu propriae voluntatis attracta: in quibus autem non sit hic motus propriae voluntatis, id est, in parvulis, non minus nulla esse, quam multa.

AUG. Nulla ergo ad eos Salvatoris pertinet medicina, et Christus non est eis Jesus: et tu qui hoc dicis, audes vocari christianus! Deinde, si, ut definis, in his fit remissio peccatorum, in quibus possunt multa deprehendi; quoniam sic accipis quod ait Apostolus, Gratia ex multis delictis in justificationem: non pertinent ad remissionem peccatorum, qui, secundum vos, non habentes originale peccatum, ad lavacrum regenerationis cum singulis veniunt paucisve peccatis. Videte quae dicitis; et non erubescitis, non expavescitis, non tacetis? Si autem homines peccare incipientes, et nondum habentes multa delicta, percipiunt tamen gratiam ex multis justificantem delictis; cur in eisdem multis etiam singula quorumlibet computare non vultis, non ob aliud, nisi ut ab ea parvulos impie separetis; vobisque pernicies pessimae iniquitatis incumbat, ut ab illa etiam grandiores primum peccare incipientes, nondumque habentes multa, sed singula, vel pauca peccata, alienos esse dicatis?