CAPUT CXXXII

JUL. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.

AUG. Imo vestrum dogma subvertit: quia ista gratia quam peccato praetulit, ex multis delictis justificat, et ideo pertinens ad pusillos cum magnis, nec ullum praeterit pusillorum, qui remittit omnia omnium suorum, id est, pusillorum atque magnorum.