|
JUL. Nunc tu ede, ubi aequaverit peccato
gratiam; ut quoniam fides tua non capit remedia praelata vulneribus,
saltem capiat in angustum non excedentia comparationem redacta: quod si
scriptum uspiam repereris; Paulum tamen ab hac constabit abhorrere
sententia: et ut compendio totus Apostoli sensus eluceat, ait,
Gratia ex multis delictis in justificationem: multa autem delicta nec
secundum te parvuli habent, qui secundum Apostolum, nullum habent.
AUG. Multa delicta nec secundum te habent, qui primum peccare
coeperunt: et tamen eos negare non potes ad hanc ex multis delictis
justificantem gratiam, cum ad Baptisma veniunt, pertinere. Multa
ergo delicta sunt totius populi, in quo sunt et parvuli; ad quem
populum civitatis Dei cum pervenit gratia ex multis delictis
justificans, invenit ibi et multa aliquorum, et pauca aliorum, et
singula parvulorum; quae simul utique multa sunt omnia, et multitudine
sua redarguunt multa et inania verba tua. Si autem secundum
Apostolum, sicut putas, nullum delictum habent parvuli; unde ergo
secundum Apostolum mortui sunt? Quia et secundum te, etiam pro ipsis
mortuus est Christus: Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes
mortui sunt; et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14 et
16). Juliane, non hoc Augustinus, sed Apostolus dixit; imo
ipse per suum Apostolum Christus: cohibe te a vaniloquio, cede
Deo.
|
|