|
JUL. Constat hic igitur Magistrum Gentium non de
nascentibus disputasse, sed de his qui jam motu propriae voluntatis
utuntur.
AUG. Digere crapulam contentionis, et expergiscere, et intellige
delictum, et unius, et unum, de quo dictum est, Si enim ob unius
delictum multi mortui sunt (Rom. V, 15): multi quippe isti ipsi
sunt omnes, de quibus alio loco dicit, Sicut in Adam omnes moriuntur
(I Cor. XV, 22): et ibi videbis et parvulos, quia et pro
ipsis etiam, te confitente, mortuus est Christus: utique cum
dixisset Apostolus, quia unus pro omnibus mortuus est, continuo quid
necessario sequeretur, ostendit dicens, Ergo omnes mortui sunt; et
pro omnibus mortuus est.
|
|