|
JUL. Jam vero quod addidit Apostolus, Sicut per
unius delictum in omnes ad condemnationem; ita et per unius justitiam
in omnes homines ad justificationem (Rom. V, 18), tantum opis
impertit nobis, quantum in dogma tuum movet fragoris. Ponens quippe
in contrariis partibus omnes, quibus verbis non potest ulla esse
conjunctio, ad Scripturarum nos morem remittit, ut intelligamus omnes
dici solere pro multis. Nam in ipsa fronte verborum magna barbaries
est: qui enim omnes ad justificationem veniunt, si perrexerint omnes
ad condemnationem? aut qui omnes ad poenam, si omnes rapiuntur ad
gloriam? Generalitas unius partis, locum excludit alterius.
AUG. Ergo et ubi dictum est, In quo omnes peccaverunt (Ibid.,
12), multi sunt intelligendi, non omnes: quod si ita est, cogeris
dicere, non omnes peccatores unius illius hominis imitatione peccasse,
sed multos. Quod si dixeris, ideo non omnes, sed multos ejus
imitatione peccasse, quia multi, non omnes peccaverunt; volens eos
qui non peccaverunt, intelligi parvulos: respondebitur tibi, quia nec
mortui sunt in illo parvuli, ac per hoc non pro illis Christus mortuus
est, quia nonnisi pro mortuis ille mortuus est, sicut Apostolus
clamat: atque ita, et contra te ipsum venies, et a gratia Christi
penitus parvulos separabis, pro quibus Christum mortuum non esse
dicturus es. Consequenter etiam baptizandos negabis in Christo.
Quicumque enim baptizati sumus in Christo, sicuti ait idem
apostolus, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3): illi
autem baptizantur in morte Christi, pro quibus mortuus est Christus.
Nullo modo igitur ab originali peccato alienabis parvulos, nisi eos
simul a gratia Baptismatis Christi feceris alienos. In eo vero quod
tibi videtur, duo ista inter se esse contraria, ut omnes eant in
condemnationem per Adam, et omnes rursus in justificationem per
Christum, omnino erras. Nullus enim hominum nisi per Adam trahitur
ad damnationem, de qua per lavacrum regenerationis homines liberantur;
et nullus hominum nisi per Christum ab hac damnatione liberatur: ideo
ex utraque parte dicti sunt omnes; quia nemo ad damnationem
generationis nisi per istum, nemo ad vitam regenerationis nisi per
illum. Ac per hoc non generalitas unius partis locum excludit
alterius; quia ex his ipsis qui generaliter moriuntur in Adam, quos
vult vivificat Christus. Non ergo tibi videbuntur inter se ista
contraria, si non sis tibi ipse contrarius.
|
|