CAPUT CXXXVI |
JUL. Verum ut hic quoque quantum muniamur advertas: a loco medicantis locum intellige vulnerantis. Si Christus salvavit universos, Adam quoque universis nocuisse fingatur.AUG. Numquid ideo non mittuntur omnes in damnationem per Adam, quoniam quos vult ab hac damnatione liberat Christus? Qui propterea omnes liberare dictus est etiam ipse, quoniam non liberat quemquam nisi ipse: sicut dictus est illuminare omnem hominem (Joan. I, 9), quia nemo quemquam illuminat, si non ipse. |