|
JUL. Si Christus mutavit officia genitalium,
Adam ea pervertisse credatur: si Christus aliquid correxit in
sensibus carnis, aestimetur eos Adae culpa turpasse : si Christus
fecit medicinam ire per propaginem, dicatur Adam per generationem
transmisisse delictum.
AUG. Jam ad ista responsum est: sed audi breviter etiam nunc. Si
Christianus catholicus esses, appareret tibi et Adam delictum
generando transmittens, et Christus regenerando dimittens.
Carnaliter autem generat Adam, spiritualiter regenerat Christus.
Noli ergo quaerere in utroque propaginem carnis; quam propaginem non
pertinere ad regenerationem spiritualem, si non contendis, attendis.
Contra infirmitatem vero carnis nunc Christi gratia certamen
instituit, postea ejus perficiet sanitatem: cujus sanitatis futurae
atque perpetuae nunc pignus Spiritum sanctum dedit (II Cor. V,
5), per quem diffunditur in nostris cordibus charitas (Rom. V,
5), ut nos ad agonem interim relicta carnis non vincat infirmitas.
|
|