|
JUL. Nam si, ut et superior sermo patefecit, et
secuturus docebit, quidquid ratio est, quidquid eruditio, quidquid
justitia, quidquid pietas, quidquid testimoniorum sacrorum, huic quod
tuemur dogmati suffragatur: nihil aliud inimici nostri toto
adipiscuntur conatu, quam ut doctis quibusque imprudentissimi,
sanctis contumacissimi, in Deum profanissimi comprobentur.
AUG. Sed falsa loqueris: nam neque ratio, neque sana eruditio,
neque justitia, neque pietas, neque sacra testimonia vestro dogmati
suffragantur; imo, haec omnia, sicut hi qui recte intelligunt
judicant, vestrum dogma subvertunt. Ratio quippe cernit vix ad
aliquid veri se posse pervenire tarditate impediente naturae: eruditio
poenam laboris habet in eadem tarditate naturae: justitia clamat non ad
se pertinere, ut Adam filii gravi jugo premantur a die exitus de
ventre matris suae, sine ullo merito peccatorum: pietas adversus hoc
malum, divinum poscit auxilium: sacra testimonia, ut hoc fiat,
humanum admonent animum.
|
|