|
JUL. Quamvis nimis molliter egerim : etsi enim
Christus ex eo quo venit tempore, universis hominibus doceretur et
iter interclusisse mortis, et vitam donasse perpetuam, ut nemo prorsus
ex eo die, quo Verbum caro factum est, aut in peccatum laberetur,
aut pro peccato poenam timeret; non tamen a conditione primae
iniquitatis, quae liberalitatis doceretur extremae: quoniam subvenire
non merentibus, potest et solet Deus, cum laude clementiae; punire
autem non peccantes non potest, sine eversione justitiae.
AUG. Quia ergo gravi jugo a die exitus de ventre matris, puniti
sunt parvuli; agnosce judicem justum, et confitere originale
peccatum. Punire enim nullius peccati meritum habentes, sicut etiam
ipse confiteris, non potest sine eversione justitiae.
|
|