CAPUT CXL

JUL. Attende igitur quid disputatio tota confecerit. Si gratia Christi et Adae culpa in diversis effectibus aequaliter censerentur, ut vel numero operationum pares essent, quae operationum genere dissidebant; docendum erat, tantis profuisse gratiam, quantis culpa nocuisset: ut appensionis illius, qua trutinabantur, aequitas et momenta constarent. Subvenire ergo debuit etiam illis omnino locis illisque partibus medicina, quibus insederat aegritudo; id est, si aliquid in motibus genitalium, in sensibus coeuntium, in obscenitate membrorum, in infelicitate nascentium, antiquum crimen effecerat, immutatione horum quae diximus, remedia contulisset: alioquin grande testimonium imbecillae artis, nihilque profuturae, nec locum aegritudinis invenisse, et languentibus eversisque naturalibus, inertia fomenta voluntatibus admovisse.

AUG. Jam responsum est, cum de distantia praesentis et futuri saeculi locuti sumus (Supra, capp. 93, 94, 106). Hic enim accipimus per pignus Spiritus, et certandi et vincendi vires: ibi autem, sine hoste ullo externo et interno, ineffabili hac sempiterna pace perfruemur. Quisquis ergo omnia quae ibi habenda sunt, hic vult habere, fidem se indicat non habere.