|
JUL. Ostendit autem inter haec veritas, quia etsi
prodesset effusa generaliter medicina motibus atque mortalibus, illis
quoque qui eam nullo studio nec ulla intentione meruissent; non tamen
continuo noceret culpa nascentibus, qui nihil ad eam assensionis
admovere potuissent. Ac per hoc, etsi aequalis esset gratiae
peccatique taxatio; clarebat tamen, ne tum quidem ejusmodi appensionem
eo usque constare, ut quisquam nasci probaretur reus.
AUG. In illo gravi jugo, quo etiam parvuli premuntur, quomodo est
justus Deus, si nullus nascitur reus?
|
|