CAPUT CXLII

JUL. Nunc autem, cum Apostolus non solum non postposuerit culpae gratiam, verum etiam praeposuerit, dicens multo in plures abundasse beneficia, quam irrepsisse dispendia; per opinionem autem traducis, multo magis constet nocuisse peccata, quam profuisse gratiam: irrefutabiliter approbatum est, apostolum Paulum nihil sensisse de traduce, sed ejus sententia Traducianos cum Manichaeis magistris suis pariter fuisse destructos.

AUG. Non dixit apostolus Paulus,

“multo in plures abundasse beneficia, quam irrepsisse dispendia:”

non hoc dixit; prorsus falleris, si ipse non fallis. Multo magis enim abundasse gratiam dixit in multos, non in magis multos; sed magis abundasse. In comparatione namque pereuntium pauci sunt qui salvantur; sine comparatione autem pereuntium et ipsi multi sunt. Sed quare sint illi plures, quam illi, consilium Dei velle nosse multorum est: nosse autem vel paucissimorum hominum, vel omnino nullorum. Posset autem omnipotens non creare, quos omnium rerum praescius malos futuros ignorare non posset, nisi uti etiam malis pluribus optime optimus posset: unde nos aliquid Apostolus docuit, id est, ut iram suam potentiamque monstraret in eis, quae attulit in multa patientia vasa irae, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Sed nolunt credere Pelagiani, quod in uno homine tota est massa vitiata, et tota damnata: a quo vitio et damnatione sola sanat et liberat gratia. Quare enim justus vix salvus erit (I Petr. IV, 18)? Numquid liberare justum labor est Deo? Absit: sed ut ostendatur, quo merito fuerit damnata natura, non vult facile de tanto malo, nec ipse Omnipotens liberare; propter quod, et peccata proclivia sunt, et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas, quae hos amantes facit, ex Deo est (I Joan. IV, 7).