CAPUT CXLIV

JUL.

“Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam, et omnes ad justificationem vitae per Jesum Christum; cum utique non omnes eos qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad vitam: sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad vitam. Sicut dicimus de litterarum magistro, si in civitate solus est, Omnes iste hic litteras docet: non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Quos autem omnes dixerat, multos postea dixit; eosdem tamen omnes multosque significans. Sicut enim per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Adhuc quaerat per quid peccatum inveniatur in parvulo. Respondent ei paginae sanctae, Per unum hominem peccatum in mundum intravit”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 46, 47). Sanctas quidem Apostoli esse paginas confitemur, non ob aliud, nisi quia rationi, pietati, fidei congruentes, erudiunt nos et Deum credere inviolabilis aequitatis, et opera ejus bona honestaque defendere, et praeceptis ejus moderationem, prudentiam, justitiam vindicare.

AUG. Ipsa te convincit in parvulis aequitas Dei: quoniam magna est iniquitas, si jugo gravi premuntur et parvuli sine ullo merito vinculoque peccati.