|
JUL. Ac per hoc, negare quemquam pro alterius peccato
posse damnari, negare ullum peccatum ad posteros naturae conditione
transire: atque credere, atque asserere, hominem de instituta a Deo
fecunditate genitum liberi arbitrii justis legibus conveniri, ut vitet
omne quod malum est, exerceat omne quod bonum est, nec, secundum
vos, aestimet amorem et necessitatem criminum substantiae suae causis,
id est, ipsis adhaesisse seminibus; nec recipiat tam stultam, tam
insanam, tam impiam sententiam, in contumeliam videlicet naturae,
rationis, Dei, Apostoli volumine contineri, quia dixerit per unum
hominem peccatum in hunc mundum intrasse, et in omnes homines transisse
mortem (Rom. V, 12); cum hoc diu caligare non siverit, addens
eos quos omnes dixerat, debere multos intelligi, qui imitatione, non
generatione peccassent.
AUG. Potes dicere, non omnes gentes semini Abrahae fuisse
promissas, ubi dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes
(Gen. XXII, 18); quia easdem dixit et multas, ubi legitur,
Patrem multarum gentium posui te (Id. XVII, 5)? potes,
inquam, hoc dicere, et in eo quoque loco Scripturae praenuntianti
quod rebus ipsis videmus impleri tuo vaniloquio contradicere; et
prohibere nos intelligere omnes gentes, ubi promissae sunt, quid aliud
quam omnes gentes? quia per tuam dialecticam, omnes non pro omnibus,
sed pro multis quae omnes non sunt, positas atque intelligendas doces.
Si autem possunt quidem, ubi dicuntur multi, non omnes intelligi;
sed tamen ubi dicuntur omnes, vereque sunt omnes, recte dicuntur et
multi; ne ipsi omnes, pauci intelligantur; sicut illi sancti, quos
ignis ardens urere est vetitus, omnes inter innoxias flammas laudabant
Deum, et tamen ipsi omnes pauci erant, quoniam tres erant (Dan.
III, 49-51): quid habet virium argumentatio tua, qua
propterea omnes non vis omnes intelligi, quoniam iidem ipsi dicti sunt
multi? Quandoquidem qui vere sunt omnes, ideo nonnunquam dicuntur et
multi, ut discernantur ab eis, quicumque ita sunt omnes, ut sint
tamen pauci. Capilli quippe hominis omnes, etiam multi sunt; digiti
vero etiam omnes, pauci sunt.
|
|