|
JUL. Totum denique quod egerat, enodavit dicens,
Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt
multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom.
V, 19): ut sicut nemo praemia virtutis meretur, nisi qui ad ea,
post incarnationem tamen Christi, sanctitatis ejus imitatione
contenderit; ita in Adam praevaricator nemo teneatur, nisi qui in
transgressione legis primi hominis imitatione deliquerit.
AUG. Hoc est occultum et horrendum virus haeresis vestrae, ut
velitis gratiam Christi in exemplo ejus esse, non in dono ejus,
dicentes, quia per ejus imitationem fiunt justi, non per
subministrationem Spiritus sancti, ut eum imitentur adducti; quem
Spiritum super suos ditissime effudit: et quasi vigilanter additis,
|
“post incarnationem tamen ejus;”
|
|
propter antiquos videlicet, quos
sine gratia ejus fuisse dicitis justos, eo quod non habuerint ejus
exemplum. Quid si ergo et post incarnationem Christi, nondum audito
Evangelio, proposuerint sibi aliqui homines superiorum exempla
justorum, justeque vixerint? quid agitis? ubi vos videtis? Itane
vero isti virtutis praemia non merentur? Si ergo ex justorum
imitatione justitia; Christus gratis mortuus est (Galat. II,
21): quia fuerunt justi et ante ipsum, quos imitari possent, qui
justi esse voluissent. Quid est etiam quod Apostolus non ait,
Imitatores estote Christi, sicut et ego; sed ait, Imitatores mei
estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1)? Ergo se illis
voluit esse pro Christo? Videtisne quae mala vos consequantur,
quando Adam et Christum Apostolo proponente, vos imitationem
imitationi, non regenerationem generationi vultis opponere?
|
|