|
JUL. Pervenire autem et ad innocentes gratiam
Christi, ad quos Adae culpa non pervenit: propter quod, vigilanter
inculcavit, Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Jesu
Christi in plures abundavit (Rom. V, 15): ut illa superior
coaequatio ejus aetatis quae ratione utitur in contrariis studiis
indicet imitationem; haec autem in gratiae largitate praelatio,
consecratos et provectos approbet innocentes. Quae cum ita sint,
tibi, non mihi, Apostolum obviare senti, contra te eum arma ferre
cognoscito, qui dogma tuum, praeceptorisque tui Fausti, a quo es
velut prima manu tinctus, hoc uno, si caetera deessent, vehementer
everteret, quia dicit per unius inobedientiam multos, non omnes,
peccatores constitutos fuisse, et per unius obedientiam justos non
omnes constitutos fuisse, sed multos. Ut enim diligenter quam tibi
sermo hic repugnet, lectoris intelligentiae suggeratur: Apostolus
pronuntiat, non omnes per Adam peccatores constitutos fuisse; tu
dicis, omnes omnino per Adam peccato naturali ad jus diaboli
pertinere: ambigi non potest, inter te et Apostolum magnam esse
pugnam.
AUG. Omnes dicit, eosdemque multos; non multos dicendo negat
omnes, ne sibi sit ipse contrarius, sicut vestra aut fallit
improbitas, aut fallitur caecitas. Quia enim utrumque dixit
Apostolus, et omnes, et multos; ostendi ego non inter se duo ista
pugnare; quia ipsi omnes, ideo etiam multi sunt dicti, quia omnes
aliquando dicuntur et pauci: tu autem dicendo non omnes, quos omnes
dixit Apostolus, procul dubio convinceris Apostolo esse contrarius.
|
|