|
JUL. Nam cum tu et Manichaeus dicitis, Omnes
sunt naturaliter peccatores: Apostolus autem dicit, Multi sunt, non
omnes, peccatores; removet accusationem a seminibus quae armatur in
mores, et destruit originale peccatum. Utque hoc ipsum quod egimus,
urgeamus: praescribit Apostolus, multos debere intelligi per Adae
inobedientiam peccatores; multos autem per Christi obedientiam
justos; eos utique qui justi sunt, ostendens ab illis qui criminosi
sunt, esse discretos: tu qua impudentia argumentari niteris, ut ex
his sermonibus probes naturale peccatum? Nam cum dicis omnes nasci
criminosos per Adam, et propter hoc ad diabolum pertinere, sed
aliquos inde per Christum postea liberari; non hoc sentis quod
Apostolus, qui dicit, non omnes per Adam peccatores constitutos
esse, sed multos.
AUG. Quoniam non est contrarium, sicut jam ostendimus, ut iidem
sint multi, qui sunt omnes; ideo quos multos, eosdem omnes Apostolus
dicit: non omnes autem, non Apostolus, sed tu dicis; ac per hoc
Apostolo contradicis. Verum est autem quod Apostolus dicit: falsum
ergo quod tu dicis. Et quod superius dixisti,
|
“vigilanter inculcasse
Apostolum, Multo magis gratia Dei et donum unius hominis Jesu
Christi in plures abundavit”
|
|
(Supra, cap. 147); volens
intelligi, ideo plures dictos, quia pervenit gratia ejus ad parvulos,
ad quos imitatio primi hominis non pertinet: aut mendosus codex tibi
mentitus est, aut ipse mentiris, aut ab aliquo falso, sive fallente,
aut oblivione deceptus es. Non enim ait Apostolus plures, sed
multos. Graecum attende codicem, et invenies POLLOYS, non
PLEISTOYS. Dixit ergo, multo magis abundasse gratiam in
multos, non in magis multos, hoc est, non in plures, sicut jam
ostendimus: quoniam si plures dixisset, propter parvulos quos tenet
gratia, cum primi hominis non teneat imitatio; falsum dixisset, et
esset similis vobis. Si enim omnes imitatores Christi post ejus
incarnationem, regeneratis parvulis additis, conferantur cum
peccatoribus, quos omnes vultis propter arbitrium libertatis ad
imitationem primi hominis pertinere, ab ipso Adam usque in finem
saeculi voluntate peccantes; qui eorum multo plures sint evidenter
apparet, ut et vestra falsitate vincamini.
|
|