|
JUL. Et quidem quam nihil habeant Traduciani, quod vi
qua proteruntur, rationis opponant, ut alia eorum scripta, ita hi
contra quos agimus testantur libelli, qui directi ad militarem virum
(quod etiam ipse profiteri potest), aliis magis negotiis quam
litteris occupatum, impotentiae contra nos precantur auxilium, ac pro
se sursum deorsum plebecularum, aut ruralium, aut theatralium scita
commendant, quae quo sint promulgata consilio, historia nulla
commemorat.
AUG. Non impotentiae contra vos precamur auxilium: sed pro vobis
potius, ut ab ausu sacrilego cohibeamini, christianae potentiae
laudamus officium. Vide sane quemadmodum rurales et theatrales dicas,
Cyprianum, et Ambrosium, et tot eruditos in regno Dei scribas
socios eorum.
|
|