CAPUT CXLIX

JUL. Si enim quale tu, tale aliquid ille sensisset, debuit utique dicere, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per obedientiam Christi ex his aliqui ad justitiam reverterunt. Ita enim prorsus ei loquendum fuerat, si hoc quod tu fingis, voluisset intelligi. Verumtamen cum hac sententia illud aliud nequivisset asserere, multo magis profuisse Christi gratiam, quam Adae laesisset iniquitas. Etsi ergo penitus nesciremus, qui mos esset, quo per inobedientiam unius hominis multi peccatores constitui dicerentur: tamen maneret in solido, non hoc pertinere ad originale peccatum, quod Apostolus inculcaverat, multis, non omnibus convenire.

AUG. De multis et omnibus, jam responsum est. Nec sic locutum fuisse Apostolum, quemadmodum dicis eum loqui debuisse, si hoc diceret quod nos dicimus, quid mirum est? Quandoquidem etiamsi, secundum vos, Apostolus per unius delictum ita multos peccatores constitutos esse dixisset, ut iidem multi non possent omnes intelligi, sed hi tantum qui ex imitatione primi hominis propria voluntate peccarunt; non dixit per obedientiam Christi ex his aliquos justificatos, quod tamen verum est. Quid est ergo quod dicis,

“Si tale aliquid quale nos sensisset Apostolus, eum dicere debuisse, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt omnes, sed per obedientiam Christi ex his aliqui ad justitiam reverterunt?”

Quasi vos negetis, ex praevaricatoribus legis, quales tantummodo peccatores ad similitudinem praevaricationis Adae pertinere contenditis, aliquos per obedientiam Christi ad justitiam fuisse conversos. Possumus ergo et nos vobis dicere: Si tale aliquid quale vos sensisset Apostolus, debuit utique dicere, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi quidem, non omnes, sed etiam ex his per obedientiam Christi aliqui ad justitiam reverterunt. Aut etiam multo apertius ita loqueretur, si aliquid tale sensisset, ut diceret: Multi quidem Judaeorum per inobedientiam unius hominis peccatores sunt constituti, qui lege accepta, simili praevaricatione peccarunt, sed etiam ex his aliquos justificavit Christi obedientia. Quod si tibi non praejudicavit, non ita loquendo, sicut dixi eum loqui debuisse, si hoc sentiret quod tu: nec mihi utique praejudicare debet, quia non ita locutus est, quomodo eum dicis loqui debuisse, si hoc sentiret quod ego. Cum ergo Apostolus ita sit locutus, sicut loquendum esse arbitratus est; videndum est quis ei nostrum consentiat, utrum ego qui dico verum esse quod ait, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; et verum esse quod ait, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi (Rom. V, 18, 19); quoniam non repugnat ut qui multi sunt omnes sint, et qui omnes sunt multi sint: an tu qui dicis, Ubi ait multos, multi sunt; ubi ait omnes, non omnes sunt.