CAPUT CL

JUL. Patefacta igitur vel imperitia vel impudentia tua, quae aut non curat aut non valet quid dicatur exponere, ostensoque veritatis ipsius, quam se esse Christus appellavit (Joan. XIV, 6), lumine, nihil de apostoli Pauli sermonibus Manichaeae, id est vestrae, cohaerere dementiae: nunc expositioni operam demus, ut sicut ostensum est qualiter non possit, ita clareat qualiter et debeat Paulus et possit intelligi.

AUG. Ita desereris veritate, et contra manifesta Apostoli verba non potes invenire quid dicas, ut quod in eis intellexerunt tot sancti clarique doctores, qui hoc in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt (non enim sanum sensum habentes in tam manifestis verbis aliud intelligere potuerunt), tu Manichaeorum esse dicas, quod illos non fuisse cogeris confiteri, quantolibet veneno Pelagianae pestis insanias.