CAPUT CLI

JUL. Scribens itaque ad Romanos, eo jam tempore, quo Gentium coeperat esse permixtio, atque ideo tam ex Judaeis quam ex Gentibus complebantur Ecclesiae, tumultus populi utriusque componit, inculcans quoniam nec gentes impietatem suam, qua mutaverant gloriam Dei in similitudinem imaginis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium, legis possint ignoratione diluere, quae per vim rationis ingenitae, etsi non ritum ceremoniarum Judaicarum, tamen Deum innotescentem operibus, substantiae vero profunditate secretum, potuerint ex his ab eo quae sunt facta cognoscere. Legis autem normam, quantum ad vitae probitatem respicit, proprius unicuique suggerebat affectus; videlicet ut nihil tale inferret proximo, quale perpeti noluisset: atque ideo profanitatem Gentium jure optimo argui posse convincit, etsi non per legem, per eam tamen justitiam quae condidit legem, et qua judicante, hi qui sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt. Judaeos vero, quorum magis intererat, quia in despectum Gentium maxime tumescebant, honorem sibi de legis purificationibus vindicantes, ac per hoc aestimantes non sibi ita ut Gentibus profuisse Christi gratiam peccata donantem, quandoquidem legis ea institutione vitassent, magna disputationum virtute confringit, allegans, eis tanto amplius per indulgentiam fuisse collatum, quanto post legis admonitionem sine ulla ignoratione peccassent; per quod approbat eos reos fuisse, et vehementer potuisse damnari in ejus justitiae examine, apud quem qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. I-II, 13). Hoc ergo proposito, per totum librum disputans, tum superbiam reprimit Judaeorum, tum excusationem vanitatis Gentibus demit, ut doceat aequaliter ambobus populis Christi profuisse medicinam.

AUG. Hanc medicinam parvulis vos negatis, quos lex ipsa circumcidi octava die jussit, ejus gratiam praefigurans, cujus resurrectionem dominicus, id est, post septimum Sabbati dies octavus ostendit: nec valetis ac vultis attendere, ita parvulum morientem sine Christi gratia periturum, quemadmodum dictum est, incircumcisi animam parvuli interire de populo suo (Gen. XVII, 12, 14): cujus interitus invenire meritum non potestis, quamdiu non trahere peccatum originis parvulos dicitis.