|
JUL. Qui et crimina voluntatis ignovit, a quibus
liberum fuerat abstinere; et sui imitatione, qui erat virtutum forma
et norma, correctis gloriam beatae aeternitatis indulsit. Cum ergo
utramque nationem pro voluminis sui tempore et jure conveniat: in his
tamen locis, de quibus quaestio est, cum Israelitis omnino manum
conserit, qui audebant de praeputiatorum stirpe venientes, eo usque
despicere, ut affirmarent eos, nec suffragio fidei ad consortium suum
transire potuisse: contra quod supercilium replicat Judaeae gentis
exordia, et in ipsa radice circumcisionis, ostendit non tanti esse
praeputium, ut aut injustos ejus relictio, aut justos faciat ejus
ablatio.
AUG. Quando ista dicebat Apostolus, non de circumcisione, vel
praeputio; sed de praeceptis legis in quibus est etiam, Non
concupisces (Exod. XX, 17, et Deut. V, 21), agebat:
quod et ipse commemoravit (Rom. VII, 7). Quid
tergiversamini? Priores peritis, dum caliginem offunditis imperitis.
|
|