|
JUL. Non ergo per legem promissio Abrahae, ut haeres
esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui sunt ex lege,
haeredes sunt; evacuata est fides, destructa est promissio. Lex enim
iram operatur: ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex
fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei
tantum quod ex lege est, sed quod ex fide est Abrahae, qui est pater
omnium nostrum (sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium
posui te), ante Deum cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat
ea quae non sunt tanquam quae sunt. Qui praeter spem in spem
credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est,
Sic erit semen tuum. Et non infirmatus in fide consideravit corpus
suum jam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam
Sarrae: in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed
confirmatus est fide, dans gloriam Deo; plenissime sciens quia
quaecumque promisit, potens est et facere: propter quod et reputatum
est illi ad justitiam (Id. IV, 13-22).
AUG. Haec te commemorare non pudet, qui oppugnas gratiam qua ista
promissa complentur? Contra Deum enim loquimini, dicendo, Nos
facimus: quod ille se facturum esse promisit. In Isaac quippe, qui
Abrahae promissus est filius, hi praefigurati sunt, non qui se ipsos
justos, sed quos Deus fuerat ipse facturus? Unde universae per
prophetam dicit Ecclesiae: Ego enim sum Dominus, qui facio te
(Isai. XLV, 8, sec. LXX). Propter quod et filii
promissionis vocantur, apertissime dicente Apostolo: Non potest
autem excidere verbum Dei: non enim omnes qui ex Israel, hi sunt
Israel; neque quia semen Abrahae, omnes filii; sed in Isaac
vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii
Dei, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX,
6-8). Quod itaque Deus promisit, Deus facit. Hoc ergo totum
sicut aedificat eos quorum spes in Deo est, sic evertit eos qui
confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7): ac per hoc,
sicut catholicam fidem aedificat, sic Pelagianum evertit errorem.
|
|