CAPUT CLIV

JUL. Qui locus quam sit opinioni vestrae totus infestus, et primo opere disputatum est, et si quid hinc recoli oportuerit, disseretur. Nunc autem advertatur, promissionem, quae facta est ad Abraham ob remunerationem fidei ejus, in qua dicitur, quia pater multarum gentium constitueretur, ostendisse, nec unius illum populi genitorem debere defendi, qui multarum gentium pater sit praedictus; nec ita solum credulitatis recepisse mercedem, ut alios similiter credentes a praemii consortio putetur excludere. Non est autem scriptum, inquit, tantummodo propter ipsum, quia reputatum est illi; sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis; qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 23-25).

AUG. Dicite nobis, o vani, non defensores, sed inflatores liberi arbitrii, qui ignorantes Dei justitiam, et vestram justitiam volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti (Id. X, 3); dicite, inquam, nobis: si noluissent gentes credere justeque vivere, evacuaretur promissio quae facta est ad Abraham? Non, inquies. Ergo ut Abraham ob stipendium fidei consequeretur dilatationem seminis, praeparata est gentium voluntas a Domino; et ut vellent quod et nolle potuissent, ab illo factum est, qui ea quae promisit, potens est et facere.