CAPUT CLV |
JUL. Cum ergo ille adhuc in praeputio testis sit fidei pronuntiatus, et ob ejus stipendium dilatationem fuerit seminis consecutus; qua, inquit, regula tu, Judaee, non putas ad consortium justitiae pertinere Gentiles, qui fidem Abrahae, paria de Dei virtutibus credendo, restituunt?AUG. Bene contra vos loqueris: quia utique si de Dei virtutibus credunt, non sicut vos confidunt in virtute sua, ut justificentur, id est, ut justi fiant; sed in illius, qui justificat impium. |