|
JUL. Cur putes, inquit, sine consecrationibus legis,
ad Abrahae stemma nationes non posse perduci; cum constet
promissionem, quae facta est ad Abraham, anteriorem fuisse quam
legem, nec eam ablutionibus tributam fuisse, sed moribus?
AUG. Hos mores, quos procul dubio bonos vis intelligi, si ut
putatis, homo sibi facit; praedicere ista debuit Deus praescius, non
promittere; ut non de illo in hac causa diceretur, Quae promisit,
potens est et facere (Rom. IV, 21); sed, Quae praescivit,
potens est et praenuntiare, aut, potens est et ostendere. Quando
autem dicunt homines, Quod Deus promisit, nos facimus; se ipsos
faciunt jactantia potentes, illum arrogantia mentientem.
|
|