CAPUT CLVII

JUL. Si enim qui sunt ex lege, haeredes sunt; evacuata est fides, destructa est repromissio (Ibid., 14). Qui sermo, nisi intelligatur, ingerit maximam quaestionem: dubio enim procul, dicit eos esse ex lege, quos supra dixerat ex circumcisione, quos sibi tantum noverat arrogare, ut putarent praeter se neminem assumi ad Abrahae seminis dignitatem: atque hoc disputatione collegerat, ut quia non solum hi qui ex circumcisione, sed et illi qui ex praeputio sectari voluissent vestigia fidei Abrahae, non immerito Abrahae filii censerentur.

AUG. Quid, si noluissent? evacuaretur promissio? Admoneo ut intelligatis, cui gratiae sitis inimici, negando operari Deum voluntates in mentibus hominum: non ut nolentes credant, quod absurdissime dicitur; sed ut volentes ex nolentibus fiant. Non sicut facit doctor homo, docendo et hortando, minando et promittendo in sermone Dei: quod frustra fit, nisi Deus intus operetur et velle per investigabiles vias suas. Cum enim verbis doctor plantat et rigat, possumus dicere, Forte credit, forte non credit auditor: cum vero dat incrementum Deus (I Cor. III, 6), sine dubio credit et proficit. Ecce quod interest inter legem et promissionem, inter litteram et spiritum.