|
JUL. Cum ergo superius id egisset, ut
intelligeremus a consortio justitiae non potuisse excludi Gentes, sed
per eamdem fidem cum filiis circumcisionis in Abrahae stirpe numerari;
nunc intulit, neminem de circumcisione ad eam promissionem, quae
Abrahae data est, pertinere: hoc autem omnino, nisi intelligatur,
repugnat. Quod itaque ait, Si enim qui sunt ex lege, haeredes
sunt; evacuata est fides, et destructa est promissio; non hoc
pronuntiavit, ut videlicet nemo de Judaeis per fidem fieri credatur
haeres promissionis antiquae: sed deest sermo, cujus vicem implet
intelligentia, non solos haeredes esse qui ex lege sunt; ut si hoc
modo dictum esset: Si enim qui sunt ex lege, soli haeredes sunt,
evacuata est fides. Vere enim praeputium videretur excludi, si ad
nullos praeter eos qui ex circumcisione erant, benedictionis haereditas
perveniret. Intelligenda igitur consuetudo Scripturarum est, quia
non continuo quod non dicitur, denegatur, ut intelligentiae opere
verborum dispendia suppleantur.
AUG. Sic intelligunt, qui non intelligunt. Cur non attenditis,
rogo, ideo non esse haeredes ex lege, quia lex iram operatur? Ubi
enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Ideo
autem ex promissione, quia Deus quod promittit, ipse facit. Qui
enim praecepta legis implere se putat per arbitrium propriae voluntatis
sine spiritu gratiae, suam justitiam vult constituere, non justitiam
Dei sumere. Nam unde dicit idem apostolus, Ut inveniar in illo non
habens meam justitiam, quae ex lege est, sed justitiam quae est ex
fide, justitiam ex Deo (Philipp. III, 9)? Quare suam dicit
justitiam, quae ex lege est, eamque justitiam reprobat; non autem
suam, sed ex Deo justitiam, quae est ex fide? Numquid lex non est
ex Deo? Quis nisi infidelis hoc dixerit? Sed ex lege dicit
justitiam suam, in qua homo putat sufficere sibi legem ad facienda
divina mandata, confidens in virtute sua. Ex fide autem justitiam,
ideo dicit esse ex Deo, quia Deus unicuique partitur mensuram fidei
(Rom. XII, 3): et ad fidem pertinet credere quod in nobis
Deus operetur et velle (Philipp. II, 13); sicut operabatur in
illa purpuraria, cujus aperuerat sensum, ut intenderet in ea quae a
Paulo dicebantur (Act. XVI, 14). Ac per hoc, nec ipsi
Judaei qui crediderunt in Christum, in quibus et Paulus fuit, ex
lege haeredes omnino dicendi sunt, sed potius ex promissione. Ideo
enim dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen, quia non qui filii
carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine
(Rom. IX, 7 et 8).
|
|