CAPUT XV

JUL. illud tamen nequaquam inficiari possumus, quod plurimum, ut dixi, turbis placeat, luteis tamen delicta voluntatis imputare naturae, et infamatione seminum morum petulantiam vindicare: ut nunquam quis emendare conetur, quod sperat in se ipso alterum perpetrare.

AUG. Quis tibi dixit, quod alter perpetret peccatum cujusquam? Quandoquidem etiam ille qui dicit, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum: continuo subjiciens, Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 17, 18); ostendit suum esse quidquid illud est: quia et ipsa caro ad eum pertinet, qui ex carne constat et spiritu. Et tamen non vis cum Ambrosio sapere, quod hoc malum, quo caro concupiscit adversus spiritum, praevaricatione primi hominis in naturam verterit (Ambros., lib. 7 in Luc. XII, 52). Sed et tu cum dicere soleas in his apostolicis verbis violentiam malae consuetudinis exprimi, quid est, quod modo dicere voluisti,

“Ut nunquam quis emendare conetur, quod scit in se alterum perpetrare?”

Cum velis utique se ipsum emendare eum qui dicit, Non ego operor illud: et hoc velis fieri viribus propriae voluntatis; cum videas quam sit voluntas ejus infirma qui dicit, Non quod volo, ago. Istum saltem, quaeso, permittite divinum poscere auxilium, in quo defecisse cernitis suae voluntatis arbitrium.