CAPUT CLIX

JUL. Collegit itaque Apostolus argumentum hoc modo: Si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt; ut praeputium constabat exclusum, ita consequens erat, neminem qui fuisset ex lege, benedictione privari: id est, si circumcisio tantum valeret, ut sine ea fides nihil valeret; sicut Gentes liquebat repulsas, ita probabatur de Judaeis ad perditionem nunquam quemquam ire potuisse.

AUG. Quomodo erat consequens, o grosse dialectice? quomodo erat consequens, si nulli essent haeredes benedictionis, nisi qui ex lege sunt, neminem qui fuisset ex lege, benedictione privari? Numquid quia nemo est haeres, nisi baptizetur, propterea qui baptizantur, omnes haeredes sunt? Sed hoc dixerim, non quia ibi est quae inter vos vertitur quaestio; verum ut ostenderem quam sis ipse acutus, qui me obtunsiorem dicis esse pistillo (Supra, cap. 117).