CAPUT CLX

JUL. Nunc autem cum confiteamini praevaricatores in lege non esse benedictionis haeredes, quia talibus lex iram operatur; constat promissionem illam non circumcisioni convenire, sed fidei. Destrueretur autem promissio, si praeter legem nemo justus esset: quandoquidem post quadringentos et triginta annos promissionis allata lex (Galat. III, 17), et ipsum Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes in medietate sanctos expertes benedictionis ostenderet, quae non potuisset cuiquam sine lege conferri.

AUG. Imo destrueretur promissio, si ex lege quisquam justus esset. Si enim qui ex lege, haeredes sunt; exinanita est fides, evacuata est promissio; lex enim iram operatur (Rom. IV, 14, 15): ad hoc utique, ut ad iram evadendam, Dei gratia requiratur.