CAPUT CLXI

JUL. Quod quia manifesto falsum est; et sub lege quippe peccatores poenam merebantur, et ante legem justitia et fides remunerationis suae fructibus privatae non sunt; constat, non ad truncatas ferro carnes, sed ad illustres probitate mentes, promissionis illius gloriam pertinere. Sequitur autem fulminea contra traducem sententia: Lex enim, inquit, iram operatur: ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Persuade ergo legem datam esse conceptis, legem posse dari nascentibus; ut eos praevaricationis reos possit arguere. Caeterum nos cum Apostolo credimus, quem nihil contra rationem sensisse defendimus, non esse in ea aetate praevaricationem, in qua lex esse non potuit; quia ubi non est lex, nec praevaricatio: quae lex iram operatur, non vitio suo, sed eorum iniquitate, qui peccata virtutibus anteponunt.

AUG. Non est ergo lex Christi, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5)? quam legem vides, etiam ad parvulos pertinere. Verum tu dic potius parvulus cujus anima interibat de genere ejus, si die non circumcideretur octavo (Gen. XVII, 14), cujus praevaricationis arguebatur, ut tali supplicio plecteretur? Nisi quia ipse in se ipso nihil peccans, tenebatur reus in similitudine praevaricationis Adae, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 14, 12). Quae verba apostolica, tam clara obscurare, tam recta curvare, ingenti quidem, sed inani labore conaris.