|
JUL. Approbavit ergo Apostolus, quia non sit
tantummodo scriptum propter Abraham, quod reputatum est illi ad
justitiam; sed et propter nos, quibus sine dubio reputatur, cum in
Deum credimus, qui Jesum Christum ex mortuis excitavit: Qui
traditus est, inquit, propter delicta nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram (Id. IV, 23-25).
AUG. Ab hac gratia separatis parvulos, quos nullum delictum ex
origine tractum habere contenditis; unde fit consequens, ut non ad eos
pertineat beneficium, quo propter delicta nostra est traditus
Christus: et haec sentientes et dogmatizantes christianos catholicos
vos dicere audetis!
|
|