CAPUT CLXIII

JUL. Quam vehementer inculcat, apud justum judicem Deum aliena peccata aliis non nocere, qui commendans mortem Christi vigilanter enuntiat, propter nostra illum delicta, quae et plura erant, et nostra erant, et non propter unum et alienum, et olim defuncti hominis, mortem oppetiisse?

AUG. Inobedientia quidem unius hominis non absurde utique delictum dicitur alienum, quia nondum nati nondum egeramus aliquid proprium, sive bonum, sive malum: sed quia in illo qui hoc egit, quando id egit, omnes eramus, tantumque fuit ac tale delictum, ut eo natura universa vitiaretur humana; quod satis indicat etiam ipsa generis humani tam manifesta miseria; hoc delictum alienum obnoxia successione fit nostrum: propter quod dictum est a doctore catholico, qui recte intellexit Apostolum,

“Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est”

(Ambrosius, de Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Cujus intellectum, et aliorum ejus in catholica veritate sociorum, si sequi volueritis, non cogemini alienare parvulos a beneficio mortis ejus, qui traditus est propter delicta nostra; et unus pro omnibus mortuus est: ubi quod sequitur clamat Apostolus, Ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14 et 15): et vos reclamatis, Non sunt mortui parvuli; clamate et quod sequitur, Ergo non pro ipsis mortuus est; et videte utrum vos non mortui jaceatis, qui mortuis, ne vivificentur, Christi mortem negatis. Quia non eis, sicut putatis, peccatum debet unius et olim defuncti hominis imputari. Nec attenditis, primum hominem Adam sic olim fuisse defunctum, ut tamen post illum secundus homo sit Christus; cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint: et ideo manifestum est, ad illum pertinere omnem qui ex illo successione propaginis nascitur, sicut ad istum pertinet omnis qui in illo gratiae largitate renascitur. Unde fit ut totum genus humanum quodam modo sint homines duo, primus et secundus.