CAPUT CLXIV

JUL. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.

AUG. Sed utique, homo contentiose, multa delicta essent, quae multi haberent, etiam singula singuli, propriae voluntatis, si ad lavacrum regenerationis venirent, cum primum peccare coepissent; quos omnes secundum istam, non rationem, sed distortionem tuam, ab hac gratia, quae ex multis delictis justificat, facitis alienos; quoniam non vultis ejus esse participes quoslibet homines, quorum delicta sunt singula. Quanto magis ergo multa sunt, eis additis quae habent alii plura, alii pauciora? a quibus tamen omnibus liberat ista gratia, de qua dictum est, Ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16).

“Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt.”

Ambrosius hoc dixit (Lib. 7 in Luc. XV, 24): calumniose, non erat Manichaeus. Parvulos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, Cyprianus dixit (Epist. 64, ad Fidum): calumniose, non erat Manichaeus. Omnes in uno Adam peccasse, Hilarius dixit: calumniose, non erat Manichaeus. In qua Ecclesia ista didicerunt, calumniose, non erat Manichaea: et quia catholica erat, atque catholica perseverat, ideo vos contra ista sentientes et contendentes ferre non potuit; et ut catholica permaneret, infirmitatem parvulorum suorum vestra damnatione munivit