CAPUT CLXV

JUL. Justificati itaque ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei (Rom. V, 1 et 2). Qui vobis videtis, inquit, justificationem per peccatorum veniam fuisse collatam, firmam tenete concordiam, et paribus animis Mediatoris dona laudate, cujus munere collatum nobis est ut in hanc gratiam haberemus introitum; et eos quos justitia reos tenebat, quia reos nos non natura fecerat, sed voluntas, libertati reddidit, et eripuit ultioni; praestititque, ut qui sperabamus aeterna supplicia, modo gloriemur in spe gloriae Dei.

AUG. Non per solam peccatorum dimissionem justificatio ista confertur, nisi auctoribus vobis. Justificat quippe impium Deus, non solum dimittendo quae mala facit, sed etiam donando charitatem, ut declinet a malo, et faciat bonum per Spiritum sanctum, cujus subministrationem jugem poscebat Apostolus eis, quibus dicebat, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Contra istam gratiam geritis bellum; ut liberum non sermone defendatis, sed praesumptione decipiatis voluntatis arbitrium.