|
JUL. Verum ut magis exprimeretur virtus istius
securitasque doctrinae, quid conferat fidelibus philosophia christiana
persequitur: Non solum autem, sed et gloriamur in pressuris;
scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem
probationem, probatio autem spem; spes autem non confundit, quia
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). Id est, Non solum nobis
haec beneficia contulerunt, ut amplitudine quandoque munerum
gaudeamus: sed jam in praesentiarum, in mediis angorum aestibus
constituti, alacres sumus ipsius possessione virtutis, et de
persequentium furore ridemus, impiorum crudelitatem, eruditionem
patientiae magis, quam perturbationem laetitiae judicantes; ut non
solum propter praemia non peccemus, sed hoc ipsum non peccare praemium
censeamus.
AUG. Si praemium est non peccare, quis dat hoc praemium? Puto
quia non dicturus es, Ipse sibi homo: quamvis hoc te cogat dicere
perversitas haeresis vestrae. Si ergo Deus dat hoc praemium, ut homo
non peccet; donum potius video dicendum esse, quam praemium, ne
aliqua merita praecessisse videantur: cum eos qui dicunt gratiam Dei
secundum merita nostra dari, Pelagius quoque ipse damnaverit.
Quomodo autem detur hoc donum, id est, non peccare, et tu paulo ante
dixisti, Apostoli verba commemorans: Quoniam charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Ac per hoc, in philosophia christiana, ut gloriemur in
tribulationibus, non est nostrum, quia et hoc accepimus: alioquin
tanquam de suo a se sibi parto glorianti homini dicitur, Quid enim
habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi
non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et tamen gloriamur, non sic
quasi non acceperimus ; sed gloriamur in illo qui hoc dedit, ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31). Haec est
gratia, quam catholica fides praedicat: utquid eam, quaeso, vester
error oppugnat, cum etiam vestro vos ore convincat?
|
|