|
JUL. Deinde cum in testamentis agi ea, quae sunt
promissa, conspicimus; praesentis vitae inter ludicra omnino omnia
bona malaque numeramus, fidem pollicitationis Dei de magnitudine in
nos charitatis illius aestimantes. Neque enim confutabit spem nostram
aeternorum frustratio commodorum; quandoquidem vadem beatitudinis
futurae Dei charitatem tenemus, quae effusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: id est, per dona sancti
Spiritus, amorem suum Deus circa genus probavit humanum.
AUG. Non vis esse inter haec dona, etiam non peccare: sed
confidens in virtute tua, hoc tibi tu ipse vis dare. Noli irasci
obsecro: Maledictus omnis qui spem habet in homine (Jerem.
XVII, 5).
|
|