CAPUT CLXVIII

JUL. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.

AUG. Restituet plane etiam hoc ipsum, ut fideles sint; quia fidem gentium promisit Abrahae: et quidam magnus fidelis dicit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25).