CAPUT XVI

JUL. Verum imbecillum caecae opinionis patrocinium multiplicat peccata, non minuit. Hic igitur miserorum pruritus et sponte aegrescentium, nullum contra ipsam rationem valebit pondus afferre: sed quia nonnullis Scripturarum locis, et maxime apostoli Pauli sermonibus confirmari asserunt naturale peccatum, quorum expositionem in secundum volumen distuli, ejusque reddendae tempus est ; breviter prius (ut fiat lector instructior), et quae sint acta, et quae sint agenda distinguam. Ostensum est ergo, nihil posse per sanctas Scripturas probari, quod justitia non possit tueri: quia si in lege Dei est perfecta forma justitiae, nihil per eam adversaria ejus, id est, injustitia sinitur virtutis acquirere: ac per hoc, quod ratio arguit, non potest auctoritas vindicare. Deinde probatum est, Deum nobis notum esse virtutibus: hujus ergo justitiam ut omnipotentiam confitendam; cujus si admittatur excidium, majestas incipiet tota nutare; quia ita Deus justus est, ut si probaretur justus non esse, convinceretur Deus non esse: conclusumque est, nos Deum aequissimum in Trinitate venerari; et irrefutabiliter apparuit, non posse ab eo peccatum alienum parvulis imputari.

AUG. Quare non fateris ab omnipotente justo grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, sine ullo peccati merito non potuisse constitui.