CAPUT CLXIX

JUL. Qui enim Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, per quem nos operatione sancti Spiritus consecravit, procul dubio cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32). Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est (Id. V, 6)?

AUG. Testimonia divina commemoras, quibus vester error evertitur. Non enim dictum est, Christus etiam pro impiis; sed, pro impiis, inquit, mortuus est. Ut autem et ipse alibi confessus es, etiam pro parvulis mortuus est: et tamen, qua fronte nescio, transiisse in eos originaliter impietatem primi hominis negas. Quomodo ergo pertinent ad eum, qui pro impiis mortuus est?