|
JUL. Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono
forsitan quis audeat mori. Commendat autem Deus charitatem suam in
nobis: quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis
mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi
erimus per eum ab ira. Si enim cum inimici essemus, reconciliati
sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi
erimus in vita ejus. Non solum autem hoc, sed et gloriantes in Deo
per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem
accepimus (Rom. V, 7, etc.). Aperuit quanta totum Christus
pietate gessisset, qui mori dignatus est pro nihil boni merentibus.
AUG. Haec verba tua sic temperata sunt, ut etiam parvulos tangere
videantur; quoniam et ipsos nihil boni meruisse conceditis, quos nihil
boni egisse fatemini: sed Apostolus non ita locutus est, qui dixit,
Christum pro impiis et peccatoribus mortuum fuisse. Frustra ergo tu
magnam Christi misericordiam extenuandam putasti: ille enim pro male
merentibus mortuus est: a quo tanto beneficio Salvatoris parvulos
separatis, quoniam salvos eos dicitis: ille autem dicit, Non est
opus sanis medicus (Matth. IX, 12): non est ergo opus parvulis
Christus, quibus utique secundum vos non est Jesus: quibus autem
opus est, his procul dubio est Jesus. Sed discedite, maligni:
opus est parvulis. Et ipsos ergo a peccatis eorum salvos facit,
quoniam propterea tale nomen accepit: ubi angelus dixit, Vocabis
nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum (Id. I, 21).
|
|