|
JUL. Quippe qui rationem et legem criminum amore
calcaverant, euntes post desideria sua, quae ipsa conscientia, cujus
est maxima vis, castigabat. Verum quia constabat, etiam Prophetas
propter justitiam crebro mortis enituisse contemptu, et plurimos pro
magnis quibusque rebus dignitatisque insitae fulgore rutilantibus securo
ad interitum animo cucurrisse, ne non singularitas virtutis Christi
dilucidior ejusmodi esset exemplis, intulit Apostolus, per quod
ostenderet charitatem et fortitudinem illius unico eminere fastigio:
Assentio et ego, licet raro, licet vix, tamen pro rebus justis et
bonis mori elegisse nonnullos; sed illis negotiorum dignitas, id est,
ipsarum rerum pro quibus dimicaverant claritudo, periculorum temperavit
dolorem: Christus autem nihil habuit quod amaret in studiis impiorum,
et pro his qui erant propria voluntate deformes, non est aspernatus
impendi: apparet autem illum omnium virtutibus antecellere; quia etsi
in tolerantia paucos, in causa tamen nullos potest habere consortes.
Nihil igitur de ejus munificentia desperemus: quia si pro nobis
mortuus est cum adhuc essemus peccatores; multo magis justificati nunc
in sanguine ipsius, salvi erimus per eum ab ira.
AUG. Nolite ergo eximere parvulos de numero peccatorum: quia et
pro ipsis mortuum fatemini Christum.
|
|