|
JUL. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere
promeruimus, per operam videlicet Mediatoris; debemus percipere animo
sempiterna gaudia, et non solum salutem sperare, sed etiam gloriam.
AUG. Rogo te, attende quod dicit Apostolus, propter quod factum
est ut de primo homine loqueretur: de reconciliatione agebat, quam tu
quoque per mediatorem Christum ex inimicitiis, quas cum Deo
habuimus, factam esse concedis. Ecce vide verba Apostoli:
Justificati igitur ex fide, inquit, pacem habeamus ad Deum, per
Dominum nostrum Jesum Christum. Et paulo post: Si enim
Christus, cum infirmi essemus, adhuc juxta tempus pro impiis mortuus
est. Item paulo post: Commendat autem, inquit, charitatem suam
Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro
nobis mortuus est: multo magis nunc justificati in sanguine ipsius,
salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc attende: Si enim cum inimici
essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus;
multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Hanc
reconciliationem, quam toties commendavit, etiam in novissimo posuit,
dicens, Per quem et nunc reconciliationem accepimus: ac deinde
intulit, Propter hoc, sicut per unum hominem peccatum intravit in
mundum (Rom. V, 1-12). Sicut ergo per hunc unum
inimicitiae, sic per unum Christum reconciliatio. Quisquis igitur a
peccato in quo inimicitiae factae sunt, liberos esse parvulos dicit,
profecto eos negat ad hanc reconciliationem, propter quam Christus
mediator factus est, pertinere: proinde separat eos et a
justificatione quae fit in Christi sanguine, cujus fundendi causa,
quando eum bibendum commendavit, nulla nisi in remissionem dicta est
peccatorum (Matth. XXVI, 28). Unde fit consequens, ut
parvulis peccata non habentibus mors Christi nihil prosit omnino: per
hanc enim reconciliati sumus Deo, cum inimici essemus; quod parvuli,
secundum vos, non fuerunt. Ut enim propter hanc reconciliationem
moreremur peccato, in quo inimicitiae fuerunt; quicumque baptizati
sumus in Christo, sicut idem dicit apostolus, in morte illius
baptizati sumus. Ad haec autem verba ut perveniret: Si enim mortui
sumus, inquit, peccato, quomodo vivemus in eo? Statimque ut
ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis, inquit, quoniam
quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati
sumus (Rom. VI, 2, 3)? Ubi est libertas et fortitudo animi
vestri? Quare timetis dicere, quod credere non timetis, parvulos in
Christo baptizari non oportere, quos peccatum, cui moriantur,
dicitis non habere?
|
|